Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 278. De Lyda, ab omnibus laudata
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.278
Unproofread scanNot analysed yet
Nil tibi non tribuo laudis, mea Lyda, vereri
Ut soleam, illudat ne mihi caecus amor.
Sed metus hic prorsum vanescit, cum tibi tota,
Quidquid ego tribuo, Roma simul tribuit.
Nec quisquam est, qui te norit modo, quin mihi certet
Multus virtutes tollere ad astra tuas.
Quare nec metuo, caeco ne illudar amore,
Et doleo, quod nil dicere praecipuum
De te laudator possim tuus, omnia cum mi,
Dicere quae volui, praeripiat populus.