Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 285. Ad Lydam. Quae sit in scribendo novitas
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.285
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, putas nihil esse novum quod scribimus. aedem
Sic etiam nullam dixeris esse novam.
Quippe etenim ut struimus veterum nos dicta virorum,
Sic fabri antiquos cura struit lapides.
Quo fit opus vetus est: operi nova forma, novumque
Ipsum etiam, formam cui dedit auctor, opus.
Sic nova sunt, spero, mea carmina; sic novus iste
Sermo est, suavidico qui fluit ore tibi.