# Epigrammata 8.306

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 306. Lyda in urbe degente, sibi quovis rure urbem esse longe gratiorem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.306

Quos mihi tu narras agros, quae frigida tempe,
Fluminaque et fontes et nemora et siluas?
Pictarum et cantus per frondea tecta volucrum,
Et Zephyri umbrosis murmur in arboribus?
Mugitusque boum, dulcem et pastoris avenam,
Nympharum et laetos per loca sola choros?
Ista placent, sed enim nullis non gratior agris
Urbs erit hercle, urbem dum mea Lyda colit.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
