Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 320. Lydam praecipuis laudibus ornari debere
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.320
Unproofread scanNot analysed yet
Quod laudas Lydam, dehinc Nisam et Phyllida et Aeglen,
Et Beroem et Meroem laude pari cumulas,
Quid ni pro tali facto irascar, amice,
Atque tua Lydam laude carere velim?
Sordent, quae multis tribuis, praeconia Lyda
Non Lyda est, si quam laudis habet sociam.