Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 338. In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.338
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mihi laudasti carmen, mea Lyda, requiris,
Quale putem. Quid ni mirificum esse putem?
Quod tibi mirifice vidi placuisse, tuisque
Esse ultro elatum laudibus astra super.
Quae nil non pulchrum, non omni ex parte politum,
Exactumque omnes suspicis ad numeros;
Judicio quae tam polles, ut non magis ipsa
Sit verax sacro Pythia de tripode.