# Epigrammata 8.35

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 35. Ad Lydam, cur eam rusticantem crebro non visat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.35

Erras Telegoni tu, Lyda, in collibus, urbem
Te frustra exoptans lustro ego Romuleam.
Mens avet arreptis crebro ad te currere mannis,
Non longam et bijugis ire redire viam.
Res at dura vetat. Quae res, ne quaere doceri:
Scis, credo, census esse mihi tenues,
Scis, quod adest, victu impendi, cultuque; redundans,
Impendi officiis quod queat, esse nihil.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
