Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 357. De laudibus Lydae
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.357
Unproofread scanNot analysed yet
Quae mihi de clara miranda Lycoride narras,
Horum ego, Lyda, tibi credere nil renuo.
Olim foemineum sprevi genus, at, mihi postquam
Nosse tuum attonito contigit ingenium,
Nil reor eximiae laudis jam scilicet esse,
Foemineum quod non possit habere genus.