Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 359. Se multa et magna debere Lydae profitetur
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.359
Unproofread scanNot analysed yet
Multa pudet, tam et magna tibi debere, nec unquam
Quidquam pro meritis, Lyda, referre tuis.
Hunc mihi, quo crucior, tandem, oro; deme pudorem,
Atque aliquid, possim gratus ut esse, jube.
Si facias, inscripta meo quae in pectore servo,
Adscribam meritis id quoque, Lyda, tuis.