Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 373. Ad Postumum, cur ejus carmina, etiamsi obscura sint, Lydae sint clara
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.373
Unproofread scanNot analysed yet
Postume, quae scribis quod pervidet omnia Lyda,
Tu credis nil non scribere perspicue.
Laus, tibi quam tribuis, non est tua, sed mage Lydae,
Multa ipsis mire quae videt in tenebris.