# Epigrammata 8.376

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 376. Timet, ne Lyda secum legendi consuetudinem intermittat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.376

Prima dies mihi jam dempta est, mox deinde secunda
Demetur, dein mox tertia, dein reliquae.
Hora etiam facta est contractior: ante placebam
Festine, sero nunc veniens placeo.
Nec queror; esse meae nec vile hoc quidquid opellae,
Esse gravem nec me jam tibi, Lyda, puto.
Sed tantum doleo, si res hoc ire tenore
Pergat, quod mecum nil, mea Lyda, leges,
Qua mihi cum socia sapiunt mire omnia, Homeri
Qua sine lecta mihi carmina desipiunt.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
