Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 386. Quo loco esse velit apud Lydam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.386
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc sat: amicitiae legem hanc dicamus uterque,
Nulla non maneat quae, mea Lyda, die.
Ut tu prima mihi, tibi sim non ultimus ipse;
Tu mi aliquem, ipse omnes ut tibi posthabeam.
Hoc mihi deberi tantum volo; quod fuat ultra,
Eximii ducam muneris esse loco.