Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 388. Ad Lydam de tonitru
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.388
Unproofread scanNot analysed yet
Optavi toties tibi quod, mea Lyda, virili
Esse animo tandem fortis ut inciperes,
Id tibi perfectum laetor, quae, dum tonat axis,
Non cessas doctae fila movere Lyrae;
Fortis, seu tanto nihil es tremefacta fragore,
Tam bene dissimulas seu tremefacta metum.