Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 39. Ad Lydam Tusculo reversam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.39
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda redis, reducem dulces laetamur amici;
Ante omnes fido pectore laetor ego.
Tecum Roma placet, nam te dum Roma carebit
Nil gratum, in tota dulce nec urbe fuit.
Testor, quos fudi, questus, mea carmina testor,
Telegoni lustras dum juga, missa tibi.
Testor vultum, oculos, hanc ,quae, te, Lyda, recepta
Non cohibet tacito gaudia clausa sinu,
Sed curas oblita omnes, moremque severum
Mens furit insanis ebria laetitiis,
Atque altas jactat voces, clamatque: Sodales
Venit, io, reduci plaudite, venit, io!