Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 396. Ad Lydam se aegrum visentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.396
Unproofread scanNot analysed yet
Fida tuum crebro quod visis Lyda sodalem,
Solari dulci pergis et alloquio,
Mi demis morbi, quae multo est maxima, partem,
Convicta cogar ne procul esse tuo,
Neve tuis caream, queis mulces pectora, dictis,
Atque meram instillas auribus ambrosiam.
Hoc modo ne desit; videar mihi, Lyda, valere,
Crura licet saevus mordeat usque dolor.