Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 403. In Leonillam. Poeta spretus ob senectutem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.403
Unproofread scanNot analysed yet
Est aliquid viridem praeter, Leonilla, juventam,
Est, quod amet mulier, quae sapienter amat.
Quae sapienter amat, mulier sed mira, volucri
Phoebaea et multo rarior exoritur.
Hinc tibi quam placeam, atque aliis, nil scire laboro;
Quod me Lyda senem non fugit una, sat est.