Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 412. Ad Plancum terrifica Lydae narrantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.412
Unproofread scanNot analysed yet
Horrendos terrae motus, vastaque ruina
Hausta simul miseris oppida cum populis,
Fulguraque et tonitrus narrasti et perdita letho
Multa virum, multa et corpora quadrupedum.
Quae dum persequeris, nimio terrore molestum
Lyda tamen placido pectore, Plance, tulit.
Ausa nec est maesto sermoni ponere finem,
Laeta etenim fantem te magis illa timet;
Atque tuos horret lusus, fatuosque lepores,
Atque senis blando verba proterva joco.