Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 417. Ad eamdem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.417
Unproofread scanNot analysed yet
Quod caput esse artis dicebat Roscius, unum
Quod non posse ulla tradier arte tamen,
Id pol ego, quid sit, didici, Pizzellia, dum tu
Sollicitam curis nuper agis Meropen.
Vultu etenim ex omni, motuque, statuque tuo se
Prodebat, palmam cui dabat ille, decor.