Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 42. Ad Lydam, in Tusculano rusticantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.42
Unproofread scanNot analysed yet
Haec te, Lyda, velim quam primum ad tecta reverti,
Istaec rura velim longius et colere.
Esse statim tecum cupio, cupioque vigentem,
Laetam, floridulam tardius adspicere.
Posterius tamen hoc malim; dum frigora cessant,
Dum tepidi fulgent ac sine nube, dies,
Tuscula dum rident late juga, quod facis, urbe
Sis procul, atque hilaris rura beata cole.
Tarda, precor, venias: satis huc festina redibis,
Si redeas valido corpore firma satis.