Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 457. [456.] De Lydae judicio
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.457
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, probas mea si tot carmina, digna probari
Quod sint, judicium mi placet hercle tuum.
Si non digna, probas tamen omnia, mi placet hercle
Magnus judicium qui tibi perdit amor.