Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 474. [473.] De Lydae in virtute constantia
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.474
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis Lyda die primo est mihi cognita, multas
Talem post messes, atque hyemes video.
Foemina, quod rebar fieri vix posse, virorum
Nullum constanti non animo aequiparat.
Ingenio et stabili mire omnes una refutat,
Queis leve foemineum dicitur esse genus.