Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 483. [482.] Ad Postumum, de laudibus Lydae
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.483
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sit Lyda, tibi dici vis, Postume; dictu
Non facile est, dicam sed tamen, ut potero.
Foemineum quaecumque genus, quaecumque virile
Condecorant laudes, Postume, junge simul.
Junxeris ut pulchre simul omnia, dicito: Lydam
Haec, mihi quam finxit mens mea, forma refert.