# Epigrammata 8.488

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 488. [487.] Ad patrem, filiumque amicos (Janum et Petrum Pizzellium) redeuntes …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.488

Et pater et gnatus pariter salvete. Sodales
Cari ambos laeti ut cernimus huc reduces!
Queis procul avectis maeror nos altus hebebat,
Ac desiderii vix erat hercle modus.
Mensibus et multis sunt visi tardius ire
Bis duo, qui ruri vos tenuere dies.
Hoc scit Amor quinam fiat, brevis hora videri
Ut saeclo possit longior esse tamen.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
