Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 524. [523.] Se unius Lydae jussu posse carmen scribere
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.524
Unproofread scanNot analysed yet
Quae me iterum atque iterum, mi Varro, pauca rogasti
Carmina, si possum scribere, dispeream;
Dispeream, frustra tentantem scribere ni me
Pierius, quem scis, deserit ille calor.
Quidnam, inquis, cum Lyda rogat? Contra omnia fiunt,
Mens calet, omnigeni sponte fluunt numeri.
Id cur nam fiat, causam tu quaerito: quod fit,
Id fieri verax tantum ego confiteor.