# Epigrammata 8.529

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 529. [528.] Ad Lydam, de Delia exiguas culpas metuente et incestos amores exerc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.529

Exiguas metuit culpas: patrare veretur
Nil magni contra Delia flagitii:
An mendacioli quid dixerit, anxia quaerit,
Ne jejuniolum fregerit aegra timet;
Interea incestos praeceps exercet amores,
Nulla putat sanctae jura pudicitiae.
Quid monstri hoc? Eadem cur tam tibi dissidet? Id sic
Lyda, mihi, mirum ne rear, expedio.
Quod nequam est, quae prima homini, quae maxima in omni
Sunt vitae foede negligit officia.
Ipsa sibi nequam non omni ex parte videri
Quod studet, in parvis angitur officiis.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
