Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 546. Ad Philippum. De dono ad Violantam misso
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.546
Unproofread scanNot analysed yet
Candida quae mittis Violantae dona, Philippe,
Apta illi, ut video, sunt simul atque tibi.
Illa candidius nihil: ornat te quoque fuco
Ista carens omni candida simplicitas.
Cerea sunt eadem quod munera, mitis et agni
Mystica inest sacris orbibus effigies,
Flecti apta ad laudem quovis et mitia et omnes
Perfecta ad numeros indicat ingenia.
Felix, cui licuit pariter diamque puellam
Teque tuis mire pingere muneribus!