Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 56. De Lyda inornata
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.56
Unproofread scanNot analysed yet
Culta placet gemmis ac diti Gellia veste,
Indiget his contra Lyda nihil phaleris.
Dotibus illa suis nulli non magna putatur,
Atque urbis rarum dicitur esse decus.
Hoc pulchrum est, niti semet, debere nec ullam
Externo laudis particulam auxilio.