Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 564. Ad Montium. De Lyda filiorum macie sollicita
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.564
Unproofread scanNot analysed yet
Monti crasse, omnes quae macros Lyda probare,
Omnes quae pingues despicere est solita,
Postquam illi natus coepit pinguescere, amica
Jam, credo, fieri pinguibus incipiet.
Quod si nata etiam macie pinguescet abacta,
Illa sibi posthac nil nisi pingue volet.
Atque gravem multa Bacchum pinguedine Phoebo,
Mammosam Veneri praeferet et Cererem.