# Epigrammata 8.564

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 564. Ad Montium. De Lyda filiorum macie sollicita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.564

Monti crasse, omnes quae macros Lyda probare,
Omnes quae pingues despicere est solita,
Postquam illi natus coepit pinguescere, amica
Jam, credo, fieri pinguibus incipiet.
Quod si nata etiam macie pinguescet abacta,
Illa sibi posthac nil nisi pingue volet.
Atque gravem multa Bacchum pinguedine Phoebo,
Mammosam Veneri praeferet et Cererem.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
