Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 575. De Lydae in ipso dolore moderatione
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.575
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tibi vis animi est! Quod robur, Lyda, trementem
Quam gnatae in morbo lancinat usque dolor!
Nec tamen aut fundis lacrymas, aut anxia curis
Moesto languidulos ore cies gemitus,
Ne tuus in vacuas moeror si prodeat auras
Moestitia totam compleat iste domum.
Macte tua virtute, omni mihi laude locari
Inter magnanimos digna puella viros.