Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 591. Ad Violantam. De bonis, quae illi Morandus testamento donaverat
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.591
Unproofread scanNot analysed yet
Morandus, patrio qui te dilexit amore,
Donavit moriens quod, Violanta, tibi,
Id patri, matrique tuae, fratrique molesta
Hoeres Morandi lite avet eripere.
In superum tu magna foro tua jura tuere,
Tu serva, tibi quae sunt data, dona tuis.
Eduxit quae te vivam, quae plorat ademptam,
Turpe tibi est, laedi si patiare domum.