# Epigrammata 8.591

Rajmund Kunić, Epigrammata, LIBER CARMINUM AD LYDAM, 591. Ad Violantam. De bonis, quae illi Morandus testamento donaverat. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.591
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/8.591

Morandus, patrio qui te dilexit amore,
Donavit moriens quod, Violanta, tibi,
Id patri, matrique tuae, fratrique molesta
Hoeres Morandi lite avet eripere.
In superum tu magna foro tua jura tuere,
Tu serva, tibi quae sunt data, dona tuis.
Eduxit quae te vivam, quae plorat ademptam,
Turpe tibi est, laedi si patiare domum.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
