Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 6. Ad Lydam, quo loco apud eam esse velit
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
Primo, Lyda, loco mi tu es; non dempserit ulla
Hunc tibi, ego veris dum capiar meritis.
Nec doleo, meritis tanto impar, dignus haberi
Possim vel decimo, si tibi, Lyda, loco.
Extremus nolo fieri, vel scilicet unum hoc
Ob meritum, primo es quod mihi, Lyda, loco.