Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 624. [625.] Dicit se Lydae iratum, eo quod parce opera sua utatur
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.624
Unproofread scanNot analysed yet
Imperiis me, Lyda, tuis qui posse putavit
Offensum irasci, fallitur egregie.
Irasci possem tibi rem si laevus ob ullam,
Irascar, parcis quod nimium imperio.
Quemque jubere tuo fas est jure omnia, vix me,
Ceu nihil addictus sim tibi, pauca rogas.