Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 626. [627.] Ad Postumum. De Phyllide et Lyda
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.626
Unproofread scanNot analysed yet
Cara mihi est Phyllis, cara est mihi Lyda. Quid ergo?
Vecors ille meum pectus an urit amor?
Dii melius! Cara est, si nescis, utraque, utramque
Alma suis virtus quod decorat radiis,
Gratior illa quidem formoso in corpore, sed quae,
Forma etiam dempta, Postume, grata foret.
Hic meus est: quem tu falso tibi fingis, amice,
Iste senem longo a tempore fugit amor.