Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 67. Ad Ponticum medicum, de Lyda
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.67
Unproofread scanNot analysed yet
Perdis, quod nimium curas, mi Pontice, Lydam;
Servabis, cures si nihil, aut minimum.
Una salus illi est, una haec, atque unica, postquam
More tuo vixit, vivat ut ipsa suo.
Ut tibi quam tota nunc mente obnoxia paret,
Libera tam posthac pareat ipsa sibi,
Se regat ipsa, artem ridens et jussa medentum,
Ipsum et, si veniat, despuat Hippocratem.
Aegrescit medico nimium quae addicta; valebit,
Abjunget se se prorsus ubi a medico.