Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 73. Ad Lydam, de Varo sollicitam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.73
Unproofread scanNot analysed yet
Varo, Lyda, times, arreptum quem tenet usque
Roscius, ingrato perdit et alloquio.
Visque feram longae aerumnae, duroque labori
Auxilium, ante miser quam penitus pereat.
Ne vero, ne, Lyda, jube, patiamur uterque
Illum, quod meruit, pendere supplicium.
Tali nam meruit sub cultro linquere vitam,
Tam longis qui nos verberat historiis,
Et dicit, paucis quae possunt dicier, uno
Aut verbo, verbis garrulas innumeris.