Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 78. Ad Lydam, cur de ea silere statuerit
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.78
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, mihi de te certum est nil scribere posthac;
Cur scribam, cunctis quod male displiceat?
Quidquid enim scripsi mirans formamque, leporem
Atque tuum et mores, omnigenam et sophiam,
Magna nimis de te videor tibi, Lyda, poeta
Veri expers, aliis dicere parva nimis.