Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 82. Ad Lydam. De viro absente sollicitam
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.82
Unproofread scanNot analysed yet
Lyda, viro misere metuis, tremefactaque palles,
Quod nondum sera nocte domum rediit.
Quid factum absenti, quaeris? Nihil hercule, inani
Jactatam ni te quod sciet esse metu.
Cogeturque metu te infecta saepe redire,
Istos, Lyda, ferat ne tibi saepe metus.