Latin
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 88. Ad Lydam. Poetae carmina laudantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.88
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tu, Lyda, probas, pulchrum reor; haud tamen idem,
Quae tu collaudas, omnia pulchra reor.
Judicio nunquam peccas, mala carmina saepe
Ut laudes, comi duceris ingenio.
Haec premit una meo res fastum in pectore, versus,
Lyda, tibi dicis cum placuisse meos.