Latin · Elegiac couplet
LIBER CARMINUM AD LYDAM, 92. Ad Lydam nimis parcam sibi uni
Rajmund Kunić, Epigrammata 8.92
Unproofread scanNot analysed yet
Uni, Lyda, tibi parca es, non respicis unam
Te, dum large aliis commoda multa paras.
Laudo multum, alios quod curas; quod nihil ipsam
Te curas, id, me judice, laude caret.
Nam quae multa paras aliorum commoda, frangis
Omnia, dum te unam negligis interea.
Quam sibi nemo unam non praefert ac magis ipsi
Quam sibi, cui nemo non cupit esse bene.