Latin
VARIA, 102. [100.] Aliud
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.102
Unproofread scanNot analysed yet
Non amplae desunt segetes, vinetaque fundo,
Petre, tuo et curvis foetus in arboribus,
Non hortus rigui et fontes, rerumque bonarum
Omnis quae pingues copia ditat agros.
Crede tamen, deerunt simul omnia, si modo fundi
Inspector desit, Petre, oculus domini.