Latin
VARIA, 149. [146.] Qua ratione malis placere Varus possit
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.149
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris, Vare, malis qua possis arte placere;
Si tibi sis ipsi quam pote dissimilis.
Sed nihil est tanti, natura, moribus atque
Tam bonus, esse velis ut tibi dissimilis.