Latin
VARIA, 16. Ad Postumum, sibi ob fortunae bona nimis placentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.16
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quod habes, magnum te reris; me reor esse
Magnum, ego quod sperno, Postume, quidquid habes,
Atque ostro clarum, curru dum fulget in alto,
Qui nihili est, nihili quod facio procerem.