Latin
VARIA, 163. [160.] Ad Avienum cultorem falsae amicitiae
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.163
Unproofread scanNot analysed yet
Esse mihi infensum, qui te mihi dicit amicum
Nescire haud possum, possum, Aviene, pati.
Qui nescire queam, verbis contraria quod res,
Discendi haud cupidum, me tamen usque docet?
Nam facile infensum patior, quem denique sprevi
Cultorem falsae laesus amicitiae.