Latin · Elegiac couplet
VARIA, 187. [184.] Ad Gallum, veterum sepulcrorum epigraphas nimium admirantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.187
Unproofread scanNot analysed yet
Laudas mi priscos lapides, miraris et altis
Inscriptum si quid prodiit e tenebris.
Carminibus nihil est salsum magis atque venustum,
Quae fossor nigris eruit a tumulis.
Lecta mihi quae, Galle, placent hoc scilicet uno,
Carmina quod faciunt mi mea uti placeant.
Antiquis et me toties postponere suetus,
Interdum antiquis ut tamen anteferam.