# Epigrammata 9.187

Rajmund Kunić, Epigrammata, VARIA, 187. [184.] Ad Gallum, veterum sepulcrorum epigraphas nimium admirantem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/9.187

Laudas mi priscos lapides, miraris et altis
Inscriptum si quid prodiit e tenebris.
Carminibus nihil est salsum magis atque venustum,
Quae fossor nigris eruit a tumulis.
Lecta mihi quae, Galle, placent hoc scilicet uno,
Carmina quod faciunt mi mea uti placeant.
Antiquis et me toties postponere suetus,
Interdum antiquis ut tamen anteferam.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
