Latin
VARIA, 223. [220.] Amicus amice de defectu moneatur
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.223
Unproofread scanNot analysed yet
Ne vivam, si te quidquam mihi carius uno est,
Atque ego ni cupio carus et esse tibi.
Non tamen irasci numquam, possemve probare
Quidquid vel dicas, Postume, vel facias.
Istaec derisor possit: me dicere amica
Mente juvat: "Placet hoc, hac male displicuit".