Latin · Elegiac couplet
VARIA, 23. Ad Aulum, quali corpore vellet esse virum nobilitate generis praestantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.23
Unproofread scanNot analysed yet
Candidus et membris mollis languentibus, Aule,
Id clari credis sanguinis esse notam?
At non tale fuit, pernici corpus Achilleo,
Non magno Ajaci, non Amphytrioniadae,
Ora sed ardebant multo suffusa colore,
Frangebat nullus fortia membra dolor.
His, volo, vir similis mihi sit, tibi foemina, solem
Quae fugit, inque sua desidet usque domo.
Mollities decet hanc, robur decet, Aule, parentum
Clarus virtutem qui referat, juvenem.