Latin
VARIA, 235. [232.] Docet non esse aggrediendum quod fieri nequeat
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.235
Unproofread scanNot analysed yet
Irrita me tota luserunt somnia nocte,
Dum conor, possum coepta nec efficere:
Quoque magis conor speratum attingere finem,
Tam magis atque magis me video esse procul.
Et vigilem huic similis ne me labor urgeat usque,
Optatis pono jura modumque meis.