Latin
VARIA, 246. [243.] Cuique forma praestantior, quę magis apta est ingenio suo
Rajmund Kunić, Epigrammata 9.246
Unproofread scanNot analysed yet
Si Paris Idaeo quum sedit vertice et Hector
Sedisset judex et Priamus pariter,
Juno foret Priamo, Pallas foret Hectore, credo,
Quoque fuit solum judice pulchra Venus.
Cuique solet multas inter praestantior esse
Forma etenim, ingenio quae magis apta suo est.